VS 여러분! 반갑습니다.    [로그인]
키워드 :
영문  라틴어 
◈ Eclogae (목가) ◈
◇ VII ◇
카탈로그   목차 (총 : 10권)   서문     이전 7권 다음
베르길리우스
 

1. VII

2
Meliboeus, Corydon, Thyrsis
 
3
M. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
4
compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
5
Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
6
ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
7
et cantare pares et respondere parati.
8
huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
9
vir gregis ipse caper deerraverat atque ego Daphnin
10
aspicio. ille ubi me contra videt, 'ocius' inquit
11
'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi;
12
et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
13
huc ipsi potum venient per prata iuvenci,
14
hic viridis tenera praetexit harundine ripas
15
Mincius eque sacra resonant examina quercu.'
16
quid facerem ? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam
17
depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
18
et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum;
19
posthabui tamen illorum mea seria ludo.
20
alternis igitur contendere versibus ambo
21
coepere; alternos Musae meminisse volebant.
22
hos Corydon, illos referabat in ordine Thyrsis.
 
23
C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen
24
quale meo Codro concedite - proxima Phoebi
25
versibus ille facit - aut, si non possumus omnes,
26
hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
 
27
T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
28
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
29
aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
30
cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
 
31
C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
32
et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
33
si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
34
puniceo stabis suras evincta coturno.
 
35
T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quot annis
36
exspectare sat est; custos es pauperis horti.
37
nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
38
si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
 
39
C. Nereine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
40
candidior cycnis, hedera formosior alba,
41
cum primum pasti repetent praesaepia tauri,
42
si qua tui Corydonos habet te cura, venito.
 
43
T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
44
horridior rusco, proiecta vilior alga,
45
si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
46
ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.
 
47
C. Muscosi fontes et somno mollior herba,
48
et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
49
solstitium pecori defendite: iam venit aestas
50
torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
 
51
T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
52
semper, et adsidua postes fuligine nigri.
53
hic tantum Boreae curamus frigora quantum
54
aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas.
 
55
C. Stant et iuniperi et castaneae hirsutae,
56
strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma,
57
omnia nunc rident. at si formosus Alexis
58
montibus his abeat, videas et flumina sicca.
 
59
T. Aret ager, vitio moriens sitit aeris herba,
60
Liber pampineas invidit collibus umbras.
61
Phyllidos adventu nostrae nemus omne virebit,
62
Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
 
63
C. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
64
formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;
65
Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,
66
nec myrtus vincet corylos nec laurea Phoebi.
 
67
T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
68
populus in fluviis, abies in montibus altis;
69
saepius at si me, Lycida formose, revisas,
70
fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
 
71
M. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsin.
72
ex illo Corydon, Corydon est tempore nobis.
【원문】VII
▣ 커뮤니티 (참여∙의견)
내메모
여러분의 댓글이 지식지도를 만듭니다. 글쓰기
〔미분류〕
▪ 분류 :
▪ 최근 3개월 조회수 : 20
- 전체 순위 : 2399 위 (3 등급)
- 분류 순위 : 26 위 / 50 작품
지식지도 보기
내서재 추천 : 0
▣ 함께 읽은 작품
(최근일주일간)
▣ 참조 지식지도
▣ 기본 정보
◈ 기본
 
◈ 참조
▣ 참조 정보 (쪽별)
백과 참조
베르길리우스의 서사시.
목록 참조
 
외부 참조
 

  지식놀이터 :: 원문/전문 > 문학 > 세계문학 > 카탈로그   목차 (총 : 10권)   서문     이전 7권 다음 영문  라틴어 
◈ Eclogae (목가) ◈
©2021 General Libraries 최종 수정 : 2017년 03월 14일